IV. 10. Sontica causa. xxxvii

Naevius poeta citante Festa sonticam causam appellat admodum gravem in hoc trochaico catalectico :

Sonticam esse causam oportet quamobrem perdas mulierem.

Translatum a Duodecim tabulis, quae sonticum morbum appellant non vulgarem, sed tam molestum ut reus non cogatur apud judices comparere.

Index Adagiorum