IV. 9. Ἐν ἐπιτομῇ. xci

M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro V, epistola cujus initium Saturnalibus mane : Hoc jam sic habeto, nec hoc exercitu hic tanta negotia geri potuisse. Quae cognosces ἐν ἐπιτομῇ. Sic enim concedis mihi proximis literis. ἐν ἐπιτομῇ dixit pro eo quod erat διὰ βραχέων, summatim et compendio, recisis iis quae minus ad rem pertinent. Hinc enim Graeca vox dicitur : ἐπιτέμνειν, id est accidere. Cui contrarium videtur quod alibi dictum est, ἐν πλάτει.

Index Adagiorum