IV. 9. Juxta cum ignarissimis. xcii

Non sine proverbii specie Simo senex apud Plautum in Pseudolo rogatus a Ballione : Jam nescis quae sit haec res ? respondet : Juxta cum ignarissimis, sentiens se nihil omnino scire nihiloque plus quam hi qui maxime sunt ignari. Consimilis forma sermonis frequens est apud veteres, ad personam, ut : Tam mihi carus est quam qui carissimus, ad tempus, ut : Pamphilus amabat ut cum maxime, ad rem : Istud officium tam mihi fuit gratum quam quod est gratissimum, Tam odi temulentiam quam quae maxime.

Index Adagiorum