IV. 9. Doribus dorice loqui. lxii

Proverbii faciem habet quod Gorgo in Syracusiis apud Theocritum respondet hospiti admonenti ut desinant turturum more garrire :

Δωρίσδεν δ᾿ ἔξεστι δοκῶ τοῖς Δωρίεσσι,

id est

Dorissare tamen fas Doribus arbitror esse

Conveniet in homines natura loquaces, aut cum oratio respondet moribus et ingenio, velut cum Poenus fraudulenter loquitur aut leno lenone digna.

Index Adagiorum