IV. 9. Philosophari. lxi

Qui sententias serias dicunt Graecis dicuntur φιλοσοφεῖν, quod aliquoties est apud Plautum. Hinc translatum est ad cujuscumque rei vehemens ac serium studium. Sic usus est Isocrates in oratione De pace. Et Menander in Thrasyleonte : Φιλοσοφεῖ δὲ τοῦτο ὅπως καταπράξηται τὸν γάμον, id est Hoc studet ut conficiat nuptias. Philosophari pro temperari affectibus et adversus res acerbas infracto esse animo frequenter usurpat Chrysostomus eamque animi moderationem appellat philosophiam. Quibus vocibus apparet fuisse delectatos et divum Basilium et Gregorium Nazianzenum. M. Tullius libro Ad Atticum secundo : Sed quid ego haec, quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν  ? Et alibi in iisdem : Sed φιλοσοφητέον, sentiens omnia aequo animo ferenda. Sic et Flaccus : Atque mea me virtute involvo. Aliisque compluribus locis utitur in hunc modum ea voce, veluti libro quarto : Vobis ἐμφιλοσοφῆσαι possum, hoc est : in amicitia vestra sic acquiescere ut reliqua negligam forti animo. Occurrit aliquoties et apud Plautum, si quid dicitur gravius ac sententiosius. In Captivis :

Salva res est, philosophatur quoque, jam non mendax modo est.

Index Adagiorum