IV. 9Commovere sacra.lvi
Plautus in Pseudolo commovere sacra dixit pro eo quod erat extrema experiri praesidia. Hinc dictum apparet, quod rebus desperatis soleant homines ad deorum praesidia confugere, velut hodie Lutetiae, cum supra modum inundat Sequana, corpus divae Genovefae a montis Acuti templo defertur ad aedem Virgini Matri sacram. Sed vide, num pro sacra legendum sit saga, ut intelligas arma, de quo jam diximus. Sequitur enim protinus :
[Pseud.] Deinde verba sunt quasi bellum denuntiantis :Quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
[Pseud.] Idem servus et deinceps bellica loquitur.Nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omni pube
Praesente in contione, omni populo,
Omnibus amicis notisque edico meis,
In hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.