IV. 9. Palmarium facinus. lv

Palmarium facinus pro insigni ac triumpho digno dixit Terentius in Eunucho :

Tum hoc alterum,

Id vero est quod mihi puto palmarium.

Pro eodem M. Tullius dixit palmas, ut Pro Sexto Roscio Amerino : Si, quemadmodum paratum esse audio, testis prodierit ; tum alias quoque suas palmas cognoscet. Rursus Philippica undecima  : Sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. Sed haec judicum culpa, non mea est. Plautus in Mostellaria palmam item usurpavit in malam partem, loquens de adulescente qui ex moribus continentissimis degenerarat ad mores corruptissimos :

Is nunc in aliam partem possidet.

Index Adagiorum