IV. 9. Ex sinu illius. xliv

Quos ex intima familiaritate volumus intelligi, hos e sinu illius aut illius esse dicimus. M. Tullius actione in Verrem tertia : Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messanam literas dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sino suo apposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent. Idem actione quarta : Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur ? Idem in Catilinam invectiva secunda : Postremum autem genus est non solum numero, verum etiam genere ipso atque vita quod proprium est Catilinae, de ejus delectu, immo vero de complexu ejus ac sinu. Plutarchus in vita Catonis Uticensis simili forma dixit Γαβίνιον Παῦλον, ἐκ τῶν Πομπηίου κόλπων ἄνθρωπον, id est Gabinium Paulum, ex Pompeii sinu hominem. Qui locus nobis antea citatus est in proverbio In sinu gaudere, sed sensu nonnihil diverso. De grege illo nobis ante dictum est. M. Tullius aliquoties gregales appellat ejusdem sodalicii congerrones.

Index Adagiorum