IV. 9. Circeo poculo. xliii

De Circes virga nobis ante dictum est. Adsimili forma M. Tullius usus est Circeo poculo de homine subito in alium mutato, actione in Verrem prima : Sed repente e vestigio ex homine tanquam aliquo Circeo poculo factus est Verres ; redit ad se atque ad mores suos. In verbis Ciceronis allusio est ex ambiguo vocis. Nam verris porcus est majalis nondum castratus.

Index Adagiorum