IV. 9Sustollere manus.xii
Qui vehementer gaudent, quasi res divinitus geratur ex animi sententia, sustollere manus dicuntur. M. Tullius epistolarum libro septimo : Sustulimus manus ego et Balbus. [Diuin.] Tantum fuit opportunitas ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Idem in Academicis : Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucilio loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret. [Acad.] Horatius satyra quinta :
[Serm., II, 5, 96] Ad coelum manibus sublatis dixerit, urge.Importunus amat laudari, donec ohe jam !