IV. 9. More Romano. xiii

In eadem epistola M. Tullius non sine proverbii specie dixit more Romano pro eo quod est : simpliciter et absque fuco potius quam erudite. Tales enim fuerunt illi Romani prisci, Graecorum dissimiles. De quo, inquit, homine tibi spondeo non illo vetere verbo meo quod, cum ad te de Milone scripsissem jure lusisti, sed more Romano cum homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, prudentiorem esse neminem. Penes Romanos erat rusticana veritas. Talem inducit libro De Finibus secundo : Quod nostri quidem optime disputant, nihil opus esse eum qui philosophus futurus sit scire literas. Itaque ut majores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de Pelasgis omnibus colligite bonos quidem viros, sed certe non semper eruditos. Idem ad Trebatium libro septimo : Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. Id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quomodo Stoici dicunt omneis esse divites qui coelo et terra frui possunt, postea videro. Romano more dixit pro indocto et simplici, nam Stoici subtiliter definiunt divitem ac pauperem. Ac mox ad eundem : Ego te Balbo, cum ad nos proficiscetur, more Romano commendabo.

Index Adagiorum