IV. 9. Optima quidem aqua. ix

Ἄριστον μὲν ὕδωρ, id est Optima quidem aqua, videtur in proverbium abiisse, quoties rei vehementer laudatae praefertur aliquid melius, quemadmodum Pindarus auspicans Hymnos Olympiacos aquam quidem fatetur esse optimam, sed aurum praefert, quod ignis in morem noctu luceat. Sunt enim haec duo praecipua elementa, aqua et ignis, unde aqua et igni interdicitur quos vita indignos judicamus. Aristoteles libro Rhetoricorum tertio ut vulgo jactatum citat : Ὅθεν, inquit, λέγεται Ἄριστον μὲν ὕδωρ. Quaedam enim ob id praeferuntur quod sint rariora. Alioqui aqua est magis necessaria quam aurum. Meminit adagii Plutarchus in commentario in quo quaerit utrum aqua an ignis sit utilior. Supra modum efferenti philosophiam is qui fateatur quidem philosophiam esse rem praeclaram, sed qua potior sit theologia, facete succinet illud Pindarici carminis fragmentum : Ἄριστον μὲν ὕδωρ.

Index Adagiorum