IV. 8Ipsis et Chiis.lxxxv
Αὐτοῖς καὶ Χίοις non obscurum est has voces ex sollemni more vulgo jactatas, quoties aliquis sibi bona precabatur et amicis. Sic enim precatur apud Aristophanem avis : Διδόναι Νεφελοκοκκυγιεῦσιν ὑγίειαν καὶ σωτηρίαν αὐτοῖσι καὶ Χίοισι, [Aues] id est Ut detis Nephelococcygiensibus bonam valetudinem et incolumitatem ipsis et Chiis. Interpres ostendit hunc sermonis colorem ductum ex publica Atheniensium consuetudine, qui in sollemnibus comprecationibus ac sacrificiis bona a diis precantes reipublicae addebant : καὶ Χίοισιν, atque hujus historiae testem citat Theopompum in duodecimo libro Rerum Philippicarum — opinor, quod e Chio nonnullam haberent Athenienses commoditatem. Qui sibi uni bene precatur nulla facta mentione amicorum aut bene meritorum, facere succinetur : καὶ Χίοισιν.