IV. 8. Lecythum habet in malis. lxii

Ἔχειν λήκυθον πρὸς ταῖς γνάθοις, id est lecythum habere ad malas, tectum et aenigmaticum convicium est in anus quae rugas illitis pigmentis dissimulant, qualis erat Phryne meretrix jam vetula nec tamen a quaestu recedens. Aristophanes in Contionatricibus :

Φρύνην ἔχουσαν λήκυθον πρὸς ταῖς γνάθοις,

id est

Phrynen gerentem lecythum juxta genas.

Lecythum appellat vasculum unguentarium unde fucatur facies. Eadem solita est dicere multos bibere fecem ob vini nobilitatem, quod ad illam ἔξωρον propter scorti celebre nomen commearent amantes, quo gloriari possent sibi cum Phryne fuisse rem.

Index Adagiorum