IV. 8. Multa incredibilia. lxi

Idem in eodem opere citat hunc senarium ceu proverbialem :

Ἄπιστ᾿ ἀληθῆ πολλὰ συμβαίνει βροτοῖς.

Hac sententia putat utendum ei qui gaudet mentiri et quod fingit vult haberi pro vero. Et aliquanto post eandem sententiam refert ex Agathone :

Τάχ᾿ ἄν τις εἰκὸς αὐτὸ τοῦτ᾿ εἶναι λέγοι,

Βροτοῖσι πολλὰ τυγχάνειν οὐκ εἰκότα,

id est

Probabile hoc fortassis aliquis dixerit

Permulta hominibus inopinata obtingere.

Index Adagiorum