Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3712

IV. 8Neque terrae motus timet neque fluctus.xii

Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum tertio, docens eos qui non habitu virtutis, sed immanitate quadam naturae nihil omnino formidant nequaquam appellandos esse fortes, sed μαινομένους καὶ ἀναλγήτους, hoc est insanos et stupidos sensusque expertes, Εἴη δὲ inquit ἄν τις μαινόμενος καὶ ἀνάλγητος, εἰ μηθὲν φοβοῖτο, μήτε σεισμοὺς μήτε κύματα, καθάπερ φασὶ τοὺς Κελτούς, [Eth. Nic.] id est Fuerit autem quispiam insanus ac doloris sensu vacans, si nihil metuat, neque terrae concussiones neque fluctus, quemadmodum de Celtis praedicant. Nihil enim horribilius mari commoto, terrae vero concussio videtur inferorum ad superorum sedem eruptionem minitari. Tanta autem erat quarundam Galliae Germaniaeque gentium immanitas ut nec his terrerentur quae maxime sunt natura horrenda. Quod autem Aristoteles μαινόμενον et ἀνάλγητον pro eodem usurpat, arbitror huc respexisse Diogenem, qui rogatus quis ipsi videretur, Socrates μαινόμενος inquit, videlicet eo quod adversus omnem corporis molestiam obduruerat, cum alioqui esset omnium injuriarum tolerantissimus. Nisi forte Diogenes hoc quoque stupori tribuebat, non virtuti, quod ne colaphis quidem provocari posset ut vel tantillum excandesceret.