IV. 8. Igni ferroque minari. xi

Qui extremam denuntiant inimicitiam igni ferroque minari dicuntur, quod verbum et hodie vulgo tritissimum est. Qui civilius bellum gerunt tantum abigunt praedas, a caede incendioque abstinent. M. Tullius Philippica tertia decima : Sanctiore erunt, credo, jure legati quam duo consules, contra quos arma fert, quam Mutina, quam obsidet, quam patria, cui igni ferroque minitatur ? Rursum Philippica duodecima : Huic urbi ferro ignique minitantur. Venustius erit, quoties ad animi res transfertur, veluti si quis dicat philosophos cuipiam igni ferroque minitari, quod in eum parent atrociter scribere. Sic quibuscum nolumus nobis quicquam esse commercii, iis aqua et igni interdicimus.

Index Adagiorum