IV. 7. Non e quercu aut saxo. xcvi

Οὐκ ἐκ δρυὸς ἢ ἐκ πέτρας, id est non e quercu saxove, cum significamus non constare materia externa, sed ex animi virtutibus. Veluti vulgus civitatem appellat muros ac domos e lapidibus lignisque constructa, ecclesiam appellat structuram simili materia congestam, cum re vera civitas constet hominum moribus et ecclesia sit animorum in vera religione consensus. Plato libro De republica VIII : Ἢ οἴει ἐκ δρυός ποθεν ἢ ἐκ πέτρας τὰς πολιτείας γίγνεσθαι, ἀλλ᾿ οὐχὶ ἐκ τῶν ἠθῶν τῶν ἐν ταῖς πόλεσιν; id est An existimas e quercu qualibet aut e saxo respublicas fieri ac non potius ex moribus eorum qui in civitatibus versantur ?

Index Adagiorum