IV. 7. Coenum barbaricum. xcv

Βόρβορος βαρβαρικός, id est coenum barbaricum, pro vehementi stupore mentis apud Platonem libro De republica II ponitur. Laudat enim illic dialecticam, quae sola mentem ignorantiae immersam erigit attollitque a vulgaribus opinionibus ad solidam veri cognitionem. Καὶ τῷ ὄντι, inquit, ἐν βορβόρῳ βαρβαρικῷ τινι τὸ τῆς ψυχῆς ὄμμα κατορωρυγμένον ἠρέμα ἕλκει καὶ ἀνάγει ἄνω, id est Ac re vera barbarico quodam coeno demersum animi oculum paulatim trahit subvehitque sursum. Barbarus a barbaro per contemptum dictum videtur.

Index Adagiorum