Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3643

IV. 7Muscae.xliii

Μυῖαι olim dicebantur qui delectabantur aliena mensa, quos Plautus muribus comparat semper alienum edentibus cibum. Apud Athenaeum libro sexto parasitus quispiam se muscae confert :

Δειπνεῖν ἄκλητος μυῖα,

[Deipn.] id est

Quod invocatus cenitare amo, musca sum.

Advolat enim hoc insectum ad cibum alienum et aegre potest abigi. Apud eundem Hegesander narrat, cum Alexander dixisset se morderi a muscis — sic vocabat parasitos — jamque conaretur illas abigere, Cinesias, unus ejus ordinis qui forte aderat : Profecto aliae muscae siticulosae magis urgebunt te semel gustato tuo sanguine. Extat apologus de erinacio, qui voluit vulpi μυιοσόβης esse. Plautus in Mercatore deflexit ad hominem curiosum et ad omnia advolantem  :

Musca est meus pater, nihil pote illum clam haberi,

[Mercat., 361] Nec sacrum nec tam profanum quicquam est quin adsit ibi ilico.