IV. 7. Lanam in officinam fullonis. xxxix

Qui praepostere rem gerunt, veluti si quis theologo committat puerum in grammaticis rudimentis instituendum, lanam in officinam fullonis ferre dicitur. Fullonum enim ars non rudem lanam, sed jam contextum pannum tractat. Galenus De differentia pulsuum libro II : Ὅστις δὲ ἀκριβῶς τούτοις ἕπεσθαι βούλεται, γεγυμνάσθαι πρότερον χρὴ περὶ τὰς κατηγορίας. Τὸ γὰρ τοῦ Ἀρκεσιλάου καλόν, ὡς οὐδεὶς πόκον εἰς γναφεῖον φέρει. Τάξις γάρ ἐστιν ὥσπερ ἐρίων ἐργασίας, οὕτω καὶ μαθημάτων διδασκαλίας, id est Quod si quis haec exacte velit assequi, prius exercitatum esse oportuit circa praedicamenta. Nam scitum est quod dixit Arcesilaus : Nemo defert lanam in officinam fullonis. Quemadmodum enim est ordo in operandis lanis, ita est et in disciplinis. Refert hunc inter Academicos Laertius, qui solitus sit non ferre eos qui liberales disciplinas non suo tempore attingerent, ut si quis velit discere poeticen aut rhetoricen, ignarus grammatices.

Index Adagiorum