IV. 7. Milium terebrare. xxxviii

Κέγχρον τρυπᾶν, id est milium perforare dicuntur qui in re difficili, sed prorsus inutili laborant. Galenus libro De praescientia, taxans sophistas, qui putant philosophiae studium vehementer inutile, sic loquitur : Ἀλλ᾿ ἁπάντων μαθημάτων ἀχρήστατον τοῦτο νενομήκασιν, ὁμοίως τῷ κέγχρον τρυπᾶν, id est Quin potius omnium disciplinarum hoc existimant inutilissimum, perinde ut milium perterebrare. Sic enim arbitramur legendum, cum in aeditis libris habeatur τὸ κέγχρον. Id est minutum leguminis genus, quod haud facile perterebres gemmarum more, cum perterebrati nullus sit usus. Simile studium fuit illius qui grana milii e longinquo mittebat per foramen acus.

Index Adagiorum