IV. 7. Asino fabulam. xxxvi

Galenus Περὶ φυσικῶν δυνάμεων libro III : Τοῖς δ᾿ ἄλλοις οὕτω γενήσεται τὸ γράμμα περιττόν, ὡς εἰ καὶ μῦθον ὄνῳ τις λέγει, id est Reliquis vero tam inutile fuerit scriptum quam si quis asino narret fabulam. Extat in Graecorum collectaneis Ὄνῳ τις ἔλεγε μῦθον, ὁ δὲ τὰ ὦτα ἐκίνει, id est Asino quispiam narrabat fabulam, at ille movebat aures. Ad hoc allusit Galenus libro De differentia pulsuum secundo : Ἐπὶ τούτοις ὁ μὲν γέρων ὥσπερ ὄνος ἔσειεν ἤδη τὰ ὦτα, id est Ad haec senex quidem ille velut asinus quatiebat auriculas — opinor, quod non assentiretur. Existimo nobis de his alias dictum nonnihil.

Index Adagiorum