IV. 7. Corvus albus. xxxv

De raris inventu dixit Juvenalis : Corvo quoque rarior albo. Ammianus in epigrammate :

Θᾶττον ἔην λευκοὺς κόρακας πτηνάς τε χελώνας

Εὑρεῖν,

id est

Aut albus corvus prius aut testudo volucris

Invenietur.

Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων primo, taxans Lycum quendam qui nec Erasistratum sequeretur nec ipse verum adferret, ait : Ὥστε ὁ Λύκος οὔτ᾿ ἀληθῆ λέγων φαίνεται οὔτε Ἐρασιστράτεια. Λευκῷ τοίνυν κατὰ τὴν παροιμίαν ἔοικε κόρακι μήτε αὐτοῖς τοῖς κόραξιν ἀναμιχθῆναι δυναμένῳ διὰ τὴν χρόαν μήτε ταῖς περιστεραῖς διὰ τὸ μέγεθος, id est Itaque Lycus, dum palam est eum neque vera loqui neque eadem cum Erasistrato, similis videtur albo corvo, qui nec ipsis corvis admisceri possit ob colorem nec columbis ob magnitudinem. Conveniet in hominem sui ingenii et alienum a sensu communi. Sunt enim quos pudet usquam cum quoquam consentire, quasi nihil verum sit nisi diversum sit.

Index Adagiorum