IV. 6. Magadari. lviii

Μαγαδίζειν sive μαγαδεύειν dicebantur olim qui bilingues essent, eodem ore laudantes ac vituperantes, blandientes et objurgantes, pudice et obscene loquentes. De magadide multa disserit Athenaeus libro XIV, dubitans citharae ne genus sit an fistulae. Quidam eandem putant cum sambuca, nonnulli et cum pectide. Verum hoc nihil ad proverbium, quando constat organum esse δίφωνον, quod simul emittit geminam vocem, gravem et acutam, harmonia quae dicitur διὰ πασῶν. Citatur ex Alexandride hic senarius :

Μάγαδιν λαλήσω μικρὸν ἅμα σοι καὶ μέγαν,

id est

Magnum ac pusillum proloquar magadin simul.

Ait vetustum esse genus, repertum a Lydis. Nomen inditum est a Thrace quodam, cui nomen erat Magdus. Alii putant inventum esse Sapphus. Pindarus magadin appellat ψαλμὸν ἀντίφθογγον, qualis est cantio cum simul concinunt viri et pueri impuberes. Hac de re nonnihil attigimus in proverbio Ex eodem ore calidum et frigidum efflare.

Index Adagiorum