IV. 6. Omnem vocem mittere. lvii

Πᾶσαν φωνὴν ἵεσθαι, id est Omnem vocem mittere dicebantur qui nihil omittebant quo persuaderent. Etenim qui totus est in hoc, ut persuadeat, nunc argumentatur, nunc objurgat, nunc blanditur, nunc pollicetur, nunc minitatur, καὶ παντοῖος γίγνεται, ut flexat audientem. Plato, De legibus decimo : Μηδαμῶς, ὦ ξένε, ἀλλ᾿ εἴπερ τυγχάνει γε οὖσα καὶ σμικρὰ πειθώ τις περὶ τὰ τοιαῦτα, δεῖ μηδαμῇ κάμνειν τόν γε ἄξιον καὶ μικροῦ νομοθέτην, ἀλλὰ πᾶσαν, τὸ λεγόμενον, φωνὴν ἱέντα τῷ παλαιῷ νόμῳ ἐπίκουρον γίγνεσθαι λόγῳ ὡς εἰσὶ θεοί, id est Nequaquam, o hospes, sed si forte fuerit vel exigua persuadendi ratio circa hujusmodi, haudquaquam oportet defatigari, praesertim legum auctorem, si modo ullius sit precii. Quin potius emissa, quod dici solet, omni, veteri legi suppetias ferre debet, docens rationibus esse deos. Idem in Phaedro : Τούτου τοι ἕνεκα χρή, πάντας τοὺς λόγους ἄνω καὶ κάτω μεταστέφοντα, ἐπισκοπεῖν, id est Hujus itaque gratia oportet omnibus rationibus sursum deorsum versatis dispicere et caetera. Sumptum videtur ab incantamentis, in quibus, si parum movent preces, adhibent efficaciores. Id alicubi indicat Plato, tametsi locus in praesentia non succurit. Indicabitur, cum occurrerit. Vide, num Omnem contentionem. Solent enim patroni causarum, cum magno studio causam agunt, vocem intendere. Paulus apostolus Ad Galatas capite quarto, cum ait Ἤθελον δὲ παρεῖναι πρὸς ὑμᾶς ἄρτι καὶ ἀλλάξαι τὴν φωνήν μου, tale quiddam sensisse videtur. Nam qui nunc objurgat, nunc blanditur, nunc se praedicat, nunc semet demittit, nunc territat, nunc consolatur, utcumque postulat eorum utilitas quos perire non vult, veluti doctus incantator mutat vocem suam, ut aliquo pacto persuadeat.

Index Adagiorum