IV. 6. Timidi mater non flet. xii

Probus Aemilius in vita Thrasybuli testatur hoc velut aenigma vulgo jactatum, Timidi matrem non flere, quod in bello qui contemnunt hostem nihilque metuendum ducunt, quorum sibi parum cavent, fere pereunt et matribus luctum adferunt cum orbitate. Contra qui nihil non metuit neque quicquam omnino contemnit, is tutioribus utens consiliis raro venit in periculum. Thrasybulus enim, cum indixisset bellum triginta tyrannis, qui Athenas oppresserant, et castellum Atticae Philen occupasset, non plures secum habuit quam triginta commilitones. Hoc, inquit, initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis neque ejus sollicitudo. Quae quidem res et illis contemnentibus perniciei et huic despecto saluti fuit, hoc enim illos ad persequendum segnes, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni nec sine causa dici timidi matrem flere non solere. Quanquam satis constat hunc locum depravate legi, unde conjicio sic scriptum fuisse : Neque vero hic modo contemptus est primo a tyrannis, sed ejus etiam solitudo itaque modo depravatum est in non et solitudo in sollicitudinem et depravatio deinde trahit depravationem ut ansa ansam. Sentit enim Probus ipsum Thrasybulum ut hominem mediocriter nobilem ac divitem despectui fuisse tyrannis, deinde hoc magis fuisse contemptui, quod tam paucos haberet suae factionis homines. Retulimus alibi de fortitudine quae erumpit in nervum.

Index Adagiorum