IV. 6. Dii omnia possunt. xi

Hemistychium Homericum : Θεοὶ δέ τε πάντα δύναται, id est At coelestes omnia possunt. Quadrabit in monarchas, quibus promptum est facere quicquid animo collibitum fuerit, sive jure sive injuria. Pindarus in Pythiis, hymno tertio : Θεὸς ἅπαν ἐπ᾿ ἐλπίδεσι τέκμαρ ἀνύεται, id est Deus autem pro sua libidine omnem exitum perficit.

Index Adagiorum