IV. 5. In pace leones. lxxx

Aristophanes in Pluto :

Ὄντες οἴκοι μὲν λέοντες, ἐν μάχῃ δ᾿ ἀλώπεκες,

id est

Cum leones sint domi, iidem in Marte sunt vulpeculae.

Aristophanis interpres ostendit proverbium jactatum in Lacones, qui in Asia infeliciter rem gesserant :

Οἴκοι λέοντες, ἐν Ἐφέσῳ δ᾿ ἀλώπεκες,

id est

Domi leones, in Epheso vulpeculae.

Ad hoc nimirum allusit Comicus. Plutarchus in comparatione Syllae et Lysandri refert hanc sententiam tanquam vulgo jactatam in principes. Sic enim de Lysandri frugalitate praedicat : Ἀλλ᾿ εἰ δέ τις ἄλλος ἐκπεφευγὼς τουτὶ τὸ περίακτον·

Οἴκοι λέοντες, ἐν ὑπαίθρῳ δ᾿ ἀλώπεκες

, id est Immo si quis alius effugerat illud quod vulgo circumfertur :

Domi leones, sed foris vulpeculae.

Olim fortasse sic emergebant potentes, post et domi et foris leones esse coeperunt, aut si quod animal leone violentius. Conveniet in eos qui praepostere se gerunt : ibi feroces, ubi nihil erat opus ; ibi fugaces, ubi res poscebat virum ; aut qui in suos saevi, non itidem audent adversus inimicos, quod Ciceroni objicit Salustius, videlicet quod contumeliosus in amicos, supplex inimicis. Aut in illos qui simulata mansuetudine perveniunt ad tyrannidem.

Index Adagiorum