IV. 5. Certissima paupertas. lxxxi

Sententiam proverbialem refert Junius Columella, libro De re rustica duodecimo, capite secundo : Praeparatis igitur receptaculis oportebit suo quicque loco generatim atque etiam speciatim nonnulla disponere, quo facilius, cum quid postulabit usus, recipere possit. Nam vetus proverbium est paupertatem certissimam esse ; cum alicujus indigeas, uti eo non posse, quia ignoretur ubi projectam jaceat quod desideratur. Hactenus Columellae verba retulimus. Sentit autem, ni fallor, si quis habeat domi quod cum utendum est inveniri non potest, eum magis egere eo quod habet, quam si non haberet. Etenim qui non habet, rogat alicunde commodato. Qui habet, ubi ventum est ad articulum quo sit utendum, nec suum habet quod ubi sit nescit, nec alienum habet quo possit uti.

Index Adagiorum