IV. 5. Arcus tensus rumpitur. lxxvii

Plutarchus in libello cui titulum fecit An sit seni administranda respublica : Τόξον μὲν, inquit, ὥς φασιν, ἐπιτεινόμενον ῥήγνυται, ψυχὴ δὲ ἀνιεμένη, id est Arcus, quemadmodum aiunt, cum intenditur, rumpi solet, contra animus cum remittitur. Refertur autem in epitaphio Theophrasti, qui tantisper viguit dum esset in labore, simulatque remisit studium, interiit :

Οὐκ ἄρα τοῦτο μάταιον ἔπος μερόπων τιν᾿ ἐλέχθη

Ῥήγνυσθαι σοφίης τόξον ἀνιέμενον.

Δὴ γὰρ καὶ Θεόφραστος ἕως ἐπόνει μὲν ἄπερος

Ἦν δέμας, εἶτ᾿ ἀνεθείς, κάτθανε παρομελής,

id est

Frangi ni studii tensum laxaveris arcum

Veridici sane verba fuere viri.

Namque opere assiduo valuit Theophrastus, et idem

Laxato studio, membra solutus obit.

Index Adagiorum