IV. 5. Ne Apollo quidem intelligat. lxxviii

Quod vehementer esset obscurum et intellectu perdifficile, id negabant vel ab Apolline posse intelligi. Athenaeus libro Dipnosophistarum tertio : Τί δὲ ἡ ἐπιστολὴ δηλοῖ, νομίζω ἐγὼ μηδὲ τὸν Πύθιον διαγνῶναι, id est Quid autem sibi velit epistola, arbitror equidem nec ipsum Apollinem intelligere. Adducit inibi senarium ex Antiphane :

Ταυτὶ δ᾿ ὅτ᾿ ἐστὶν οὐδ᾿ ἂν Ἀπόλλων μάθοι,

id est

Nec Apollo quid sibi haec velint intelligat.

Index Adagiorum