IV. 5. Quae semel ancilla, nunquam hera. lvii

Ut vulgo jactatum refertur in Graecis Epigrammatis, libro primo, titulo Palladae :

Μή ποτε δουλεύσασα γυνὴ δέσποινα γένοιτο

Ἐστὶ παροιμιακόν,

id est

Si qua ancilla semel fuit, haud unquam dominetur,

Ut proverbium habet.

Videtur ideo dictum quod, qui ex humili fortuna subvehuntur ad res amplas, soleant esse caeteris insolentiores minusque tolerabiles quam qui felices nascuntur.

Index Adagiorum