IV. 5. Fuit et mandroni ficulna navis. xlix

Ἐγένετο καὶ Μάνδρωνι συκίνη ναῦς, id est Fuit et Mandroni ficulna navis. In eos dici solitum qui praeter meritum ad felicitatem atque opes evecti pristinae conditionis non meminerunt, sed praesenti rerum successu insolentius abutuntur, ita ut fere mos est τοῖς νεοπλούτοις, id est iis qui ad novas divitias ex infima fortunae conditione provehuntur. A Mandrone quodam sumptum, qui indignus et immerens ex naviculario factus est imperator. Navim autem ficulnam per contemptum dixit. Nam ficulnum in genere vocant Graeci quicquid imbecille aut contemnendum significare volunt.

Index Adagiorum