IV. 5. Lupus in fabula. l

Hoc proverbium cum in prima aeditione, quae Lutetiae prodita est, non indiligenter esset a nobis explicatum, tamen nescio quo casu videtur omissum in caeteris aeditionibus. Solitum est autem dici quoties is, de quo confabulatio est, de improviso intervenit. Quod inde sumptum putat Donatus, interpres Terentii, quod lupus ei quem prior viderit vocem adimere dicitur, ut cum cogitatione, in qua prius fuerat, simul et vocem amittat et verba. Nec desunt qui hujus seu rei seu opinionis causam philosophicam reddere conentur, videlicet quod lupus natura sit hostis homini, et ideo spiritus quosdam ac vim nativam ab illius oculis proficiscentem in eum quem conspexit inopinato vires illius obstupefacere, atque hinc esse subitum silentium. Donatus huc pertinere putat, quod alibi citatum est a nobis, Theocriticum illud : Λύκον εἶδες. Rursum illud Maronis : Lupi Moerim videre priores, cum vocem per aetatem ademptam pastor quereretur. Sunt qui ex nutricum fabulis natum existimant, quae narrant ludificato puero terrore lupi verum lupum a cavea paulatim venisse ad limen cubiculi. Nam est et in apologis matrem, ut puerum vagientem compesceret, lupum frequenter inclamasse, ut nisi desineret plorare devorandum auferret. Tandem lupum spe praedae venisse, sed frustra hiantem abiisse, hac tantum sententia doctiorem non esse fidem habendam feminae pollicenti. Nam hoc, opinor, sensit Donatus. Locus enim in libris evulgatis non videtur carere mendo. Tertiam opinionem rejicit Donatus, quae putat hinc natum : cum in Neviana fabula repraesentaretur quomodo Romulus et Remus aliti sint a lupa, repente verum lupum actioni intervenisse, quo factum ut subitum esset totius fabulae silentium, quod talis spectator inexpectatus intervenisset. Sic usus est Terentianus Syrus in Adelphis, silentium innuens Ctesiphoni quod Demea pater adulescentis, quem ruri esse credebat, praeter expectationem adesset. Festivius autem usus est Plautus in Sticho :

Atque eccum, inquit, tibi lupus in sermone praesens esuriens adest.

Loquitur enim de parasito Gelasino, qui fratribus de ipso confabulantibus derepente intervenit. Addit enim proverbio gratiam allusio ad hominis edacitatem, quemadmodum apud Theocritum ad nomen adulescentis, de quo dicitur : Λύκον εἶδες ; Utitur et M. Tullius epistola ad Atticum, libro 13 : De Varrone loquebamur, lupus in fabula. Venit enim ad me. Fere fit autem ut, quoties interveniat de quo colloquimur, obmutescamus, propterea quod sive laudabatur, pudet in os dicere quod recte narratur de absente, sive vituperabatur, timemus offendere.

Index Adagiorum