IV. 3Prius antidotum quam venenum.xcviii
Divus Hieronymus adversus Rufinum respondens : Quomodo eorum praefationes librorum quos nescias accuses, quae quodam vaticinio futurae calumniae responderunt, implentes proverbium Prius antidotum quam venenum, subaudi adhibes. [Ruf.] Conveniet uti quoties aliquis se purgat antequam accusetur. Antidotus enim adversus venena datur ; hanc nemo sumit nisi gustato veneno. Quanquam sunt qui se praemuniant antidotis, ne noceat si fors contingat sumere toxicum ; quemadmodum fecisse legimus Mithridatem.