IV. 3. Velut in cratere. xcvi

Ὥσπερ ἐν κρατῆρι φιλοτησίῳ, id est Velut in cratere philotesio. Proverbialis et haec collatio, qua significabimus res antea turbulentas componi sedarique et prius inter sese inimicos in gratiam redigi. Dicitur autem crater philotesius quem in conviviis porrigunt aliis alii, ceu amicitiae symbolum ac pignus. Veluti qui filiam alicui desponderet, futuro genero praelibans φιλοτήσιον κρατῆρα porrigebat. Scythae quoque amicitias, quarum sunt pertinacissimi, cratere conciliabant, ut testatur in Toxaride Lucianus. Quin et Christus ipse, nostrae religionis princeps, arcanam illam cum suis amicitiam poculo consecravit.

Index Adagiorum