IV. 3. Velut e specula. xcv

Ὡς ἀπὸ σκοπιᾶς, id est Velut e specula. Similitudo proverbialis, cum quis rem velut oculis subjectam totam undique contemplatur ; siquidem ex alto commodissime spectantur omnia, propterea quod nihil obstet quod impediat prospectum. Utitur Plutarchus in libello cui titulus fuit de Romanorum fortuna.

Index Adagiorum