IV. 3. Mendax atraphaxis. lxiv

Ψευδῶν πλέα ἀτράφαξις, id est Referta mendaciis atraphaxis, de tumidis ac ventosis. Atraphaxis oleris genus quod celeriter in altum surgit. Latinis atriplex dicitur, affinis, ni fallor, betarum generi, quae et ipsae subito grandescunt, alioqui fatuae. Id quod indicat et Theophrastus in Historia plantarum libro primo, capite quinto. Eadem herba ab eodem, libro septimo, capite primo, recensetur inter eas quae celeriter proveniunt, nempe die a satu octavo ; est caule grandiore, sed molli carnosaque. Suidas admonet dictum in Cleonem, qui falso calumniaretur equites in concilio ; cui, cum fides haberi videretur, dictum est : Ψευδατραφάξυος πλέαν εἶναι τὴν βουλήν, id est Concilium plenum esse mendaci atraphaxi, quo dicto simul notata est et Cleonis in calumniando vanitas et populi facilitas in credendo. Est enim illud proprium calumniae, e levissimo malo subito maximam excitare tragoediam. In hanc ferme sententiam Suidas. Adagium sumptum est ex Equitibus Aristophanicis.

Index Adagiorum