IV. 3. E Tantali horto fructus colligis. xxx

Ταντάλου κῆπον τρυγᾷς, id est Ex Tantali horto fructum colligis, id est ea consectaris quae nusquam sunt aut quibus frui non licet. Quod quidem apposite dicetur in mundanis addictos voluptatibus. Nam ii, dum his veluti temulenti fruuntur, egregie felices sibi videntur. Verum, simul atque resipuerunt, jam velut experrecti intelligunt omnia illa nihil fuisse, nisi mentis non admodum sanae somnium.

Index Adagiorum