IV. 3. Cum sis nanus, cede. xxix

Νάνος ὢν ὕπεικε, id est Nanus cum sis, cede. De pusillis dictum : nani enim homunciones appellantur infra modum humani corporis et prodigiosae brevitatis. Juvenalis : Nanum Atlanta vocamus. Νάνος enim graece dicitur quasi μὴ ἄνω, quod non excrescat in altum. Citatur Theophrastus, qui senserit nanos dici quibus pudendum membrum sit justo majus, quod in hoc hominum genere inveniri probabile est. Quadrabit in tenues et humilis fortunae homunculos ac, quemadmodum ait Horatius, Moduli bipedalis, qui potentes sumptu conantur aequare.

$3229a. Nocte lucidus, interdiu inutilis

Ἐν νυκτὶ λαμπρός, ἐν φάει δ᾿ ἀνωφελής,

id est

In nocte lucens, luce vero inutilis.

De praeposteris, qui sapiunt ubi nihil est opus ; cum opus est, ibi dormiunt. Caeterum ipse magis arbitror competere in eum qui inter indoctos videatur aliquid esse in literis, inter eruditos nihil sapiat. Aut invertendum est proverbium :

Ἐν φάει λαμπρός, ἐν νυκτὶ δ᾿ ἀνωφελής.

Sumptum a gemma quadam, cujus alibi fecimus mentionem.

Index Adagiorum