IV. 1. Cereri sacrificant. lxxi

Item, quemadmodum Graeci dicunt Ἑστίᾳ θύουσιν, id est Lari sacrificant, ita Plautus propemodum indicat apud Latinos dici solere Cereri sacrificant, si quando in convivio vinum deesset, propterea quod in hujus sacris nefas esset inferre vinum, sicut apud Graecos in quarundam dearum sacrificiis, ut ostendimus in proverbio Νηφάλια ξύλα. Locus est in Aulularia his ferme verbis :

Cererin, Strobile, has sunt facturi nuptias ?

— Qui ? — Quia temeti nihil allatum intelligo.

Index Adagiorum