IV. 1. Inutilior blace. lxxii

Βλακὸς ἀχρηστότερος, id est Blace inutilior aut nequior. In hominem nihili nulliusque bonae frugis dicebatur. Sumptum a pisce usque adeo vili, insipido ac male olenti, ut a canibus quoque fastidiatur. Est autem piscis non dissimilis siluro, si quid credimus Graecarum Etymologiarum farragini. Nunquam enim audivi canes esse piscium avidos ; et si silurus is est quem vulgus appellat sturionem, hic inter pisces vel primas tenet. Addit locum esse juxta Cumas, palustrem opinor ac sterilem, cui nomen Blacia, unde suspicatur ortum proverbium. Hesychius et piscem pro blace blaciam vocat. Adjicit in Alexandria tributum esse, dictum βλακκεννόμον, quod illic pendunt astrologi, eo quod blaces, hoc est fatui, ad illos commeent, petentes ex astris oracula. Illud constat etiam homines stupidos, ignavos, molles et insipidos dici βλάκας, unde βλακκεύειν, molliter et ignaviter agere, et βλακικῶς pro stulte et insulse. Apparet ab hac voce Latinos dixisse Flaccos et flaccidos et flaccescere. Ἀλλὰ περὶ βλακὸς ἅλις.

Index Adagiorum