IV. 1. Eurycles. xxxix

Εὐρυκλῆς, id est Eurycles, vulgato cognomine dicebatur qui de se suisque incommodis aliquid divinaret. Nam hoc nomine vates fuit quispiam ἐταστρίμυθος cognominatus, hinc, ni fallor, quod ex astris vera praediceret, παρὰ τὸ ἐτάζειν. Meminit et Suidas, quanquam apud hunc ἐγγαστρίμυθος scriptum est, id est Divinus sive Ventriloquus. Refertur in Collectaneis Adagionum Plutarcho inscriptis. Usurpatur autem a Platone in Sophista. Taxans enim eos qui perplexis et absurdis rationibus produnt suam ineptiam, addit : Οὐκ ἄλλων δέονται τῶν ἐξελεγχόντων, ἀλλὰ τὸ λεγόμενον οἴκοθεν τὸν πολέμιον καὶ ἐναντιωσόμενον ἔχοντες, ἐντὸς ὑποφθεγγόμενον ὥσπερ τὸν ἄτοπον Εὐρυκλέα περιφέροντες ἀεὶ πορεύονται, id est Non opus est aliis a quibus redarguantur, sed domi quod dici solet habent hostem qui contradicat et intus submurmurantem tanquam absurdum illum Euryclem circumferentes semper incedunt.

Index Adagiorum