IV. 1. Canis vivens e magdalia. xxiii

Κύων ζῶν ἀπὸ μαγδαλιᾶς, id est Canis vivens e magdalia. Eusthatius in Iliados librum quartum ostendit dici solitum in parasitos et alieno victitantes cibo. Magdaliam dicit quasi dicas furfurem et manuum purgamentum. Caeterum apud alios auctores comperio scriptam unicam dictionem, velut apud Hesychium : Ἀπομαγδαλιή, inquit, στέαρ ἐν ᾧ τὰς χεῖρας ἀπεμάττοντο ἐν τοῖς δείπνοις, βαλόντες δὲ τοῖς κυσὶν ἀναλύοντες ἀπὸ τῶν δείπνων, id est Apomagdalia adeps in quo abstergebant manus in conviviis, id projiciebant canibus cum a coena discederent. Julius item Pollux libro De rerum vocabulis sexto, capite decimo quarto : Οἱ δὲ πάλαι ταῖς καλουμέναις ἀπομαγδαλίαις ἐχρῶντο, αἳ ἦσαν τὸ ἐν τῷ ἄρτῳ μαλακὸν καὶ σταιτῶδες, εἰς ὃ ἐποψησάμενοι τοῖς κυσὶν αὐτὸ παρέβαλον, ὅθεν καὶ Λακεδαιμόνιοι κυνάδα τὴν ἀπομαγδαλίαν καλοῦσιν, id est Veteres autem utebantur apomagdaliis ; sic enim vocabant id quod est in pane molle ac pinguius, in quod absterso obsonio ipsum canibus abjiciebant, unde et Lacedaemonii apomagdaliam appellant cynada. Aristophanes in Equitibus :

Ὑπερβαλεῖσθαί σε οἴομαι τούτοισιν, ἢ μάτην γ᾿ ἂν

Ἀπομαγδαλιὰς σιτούμενος τοιοῦτος ἐκτραφείην.

Jactat hallantopola superaturum se Cleonem impudentia et malis artibus aut alioqui frustra pastum apomagdaliis evasisse tantum. Cui respondet Cleon :

Ἀπομαγδαλιάς, ὥσπερ κύων ; ὦ παμπόνηρε, πῶς οὖν

Κυνὸς βορὰν σιτούμενος μάχῃ σὺ κυνοκεφάλῳ,

id est

Apomagdalias ritu canis, sceleste, quo ergo pacto

Tu victitans canis cibo cynocephalo repugnas ?

Apomagdaliarum mentio fit et apud Plutarchum in Lycurgo, quo quidem loco an interpres adsecutus sit sensum sermonis nescio ; mihi non satis liquet. Graeca sic habent : Δοκιμάζεσθαι δὲ τὸν βουλόμενον τοῦ συσσιτίου μετασχεῖν οὕτω φασί. Λαβὼν τῶν συσσίτων ἕκαστος ἀπομαγδαλίαν εἰς τὴν χεῖρα, τοῦ διακόνου φέροντος ἀγγεῖον ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, ἔβαλλε σιωπῇ καθάπερ ψῆφον, ὁ μὲν δοκιμάζων ἁπλῶς, ὁ δὲ κρίνων σφόδρα τῇ χειρὶ πιέσας. Ἡ γὰρ πεπιεσμένη τῆς τετρημμένης ἔχει δύναμιν. Κἂν μίαν εὕρωσι τοιαύτην, οὐ προσδέχονται τὸν προσίοντα, βουλόμενοι πάντας ἡδομένους ἀλλήλοις συνιέναι. Τὸν δὲ οὕτως ἀποδοκιμασθέντα κεκαδδεῖσθαι λέγουσι· κάδδος γὰρ καλεῖται τὸ ἀγγεῖον εἰς ὃ τὰς ἀπομαγδαλίας ἐμβάλλουσι. Reddam utcumque Graeca : Eum vero qui vellet esse convivii particeps aiunt hunc in modum probare solitos. Unusquisque convivarum apomagdaliam in manum sumptam veluti calculum tacite conjiciebat in vas quod minister gestabat in capite, alius quidem simpliciter probans, alius vero judicans vehementer manu premendo. Nam pressa tantundem valet quantum calculus perforatus. Quod si vel unam talem compererint, non admittunt ingressum, volentes ut omneis libentes inter sese convivant. Porro qui hoc modo reprobatus erat, caddissatum appellabant ; nam caddus dicitur vas in quod conjiciunt apomagdalias. Lapus autem vertit hunc in modum : Qui autem se convivii participem fieri velit, sic probari. Deinde singuli apomagdaliam sumentes in manum, ministro vas super capite ferente, silentio quasi calculum immittebant, qui reprobaret simpliciter, qui vero approbaret, manu vehementer imprimens. Nam quae apomagdalia pressa fuerit, perforati calculi vim habet. Quod si quam ex iis minus pressam offenderint, non admittunt ingredientem, quippe qui velint omneis invicem jucunde congredi. Qui vero sic reprobatus fuerit, caddiscatum dicunt ; caddiscus namque vas vocatur in quod apomagdalias immittunt. Haec si quis conferat cum his quae scribit Plutarchus, intelliget Graecum exemplar, quod secutus est Lapus, fuisse diversum ab eo quod nobis dedit nuper officina Aldi. Caeterum de apomagdaliis quae ante convivium dabantur abstergendis manibus, meminit nonnihil et Athenaeus libro nono. Item libro quarto tradit apud Arcadas, ni fallor, fuisse moris ut a coena sacrificarent, non quidem lotis manibus, sed jure seu offa abstersis, et quo se absterserat quisque, id secum auferebat ; id faciebant ob terrores nocturnos qui in compitis solent accidere. Sic ille. Et arbitror sane non inutile remedium adversus canes in compitis adorientes viatorem. Arbitror huc respexisse Aristophanem in Equitibus, cum Cleoni objicit quod aliis egregiis viris in exilium actis ipse delicatissimo hordeo abstergeret manus :

Κἀκεῖνος μὲν φεύγει τὴν γῆν, σὺ δ' Ἀχιλλείων ἀπομάττει,

id est

Atque ille quidem patriam liquit, dum tu abstergeris Achilleis.

Interpres addit ordei genus Achilleum dici, veluti generosius, quo minus mirum est a theologis Achilleum argumentum vocari quod efficax sit ac refutatu difficile.

Index Adagiorum