IV. 1. Decernetur equa Thessalica. xxii

Ἐπικρινεῖται ἵππος Θεσσαλική, id est Decernetur equa Thessalica. De summo praemio dicebatur, propterea quod antiquitus prima laus fuerit equarum Thessaliae ; id quod satis indicat oraculum Aeginensibus redditum. Citat Eustathius in secundum Iliados librum. Suidas refert hauddum scio ex quonam auctore : Ἱππεῖς μὲν ἐν Θετταλίᾳ καὶ Θράκῃ, τοξόται δὲ καὶ τὰ κουφότερα τῶν ὅπλων ἐν Ἰνδίᾳ καὶ Κρήτῃ καὶ Καρίᾳ, id est Equites in Thessalia Thraciaque, sagittarii atque armatura levior in India, Creta et Caria. Finitimum est illi quod alio dictum est loco : Pellenea tunica. Lepidius erit per ironiam.

Index Adagiorum