III. 10. Locupletum reditus. vi

In locupletes, quibus alius ex alio succedit reditus, accommodabitur illud ex eodem libro de pomariis Alcinoi dictum :

Οὐδὲ θερεὺς ἐπετήσιος, ἀλλὰ μάλ᾿ αἰεὶ

Ζεφυρίη πνείουσα τὰ μὲν φύει, ἄλλα δὲ πέσσει,

Ὄχνη ἐπ᾿ ὄχνῃ γηράσκει, μῆλον δ᾿ ἐπὶ μήλῳ,

Αὐτὰρ ἐπὶ σταφυλῇ σταφυλή, σῦκον δ᾿ ἐπὶ σύκῳ,

id est

Nec singlos aestas renovatur in annos,

Sed flans perpetuo zephyrus spiramine foetus

Hos producit et hos demittit ab arbore mites,

Et pira adulta piris succedunt malaque malis,

A fico ficus atque uva senescit ab uva.

Index Adagiorum