III. 9. Apta provincia. ix

In eum, qui provinciam suscipit suis aptam viribus, abstinens a negotio, cui sit impar, veluti si quis episcopatum accipiat, summum pontificium recuset, conveniet illud ex eodem libro :

Εἵλετο δ᾿ ἄλκιμα δοῦρα, τὰ οἱ παλάμηφιν ἀρήρει,

Ἔγχος δ᾿ οὐξ ἕλετ᾿ οἶον ἀμύμονος Αἰακίδαο,

id est

Quae manibus quadrent, ingentes corripit hastas

Quaslibet, ast hastam solam non sumit Achillis.

De Patroclo dictum, qui cum Achillis armis esse indutus, ab hasta tamen abstinebat, quod ea gravior esset, quam ut quisquam Graecorum regere posset praeter unum Achillem. Quod idem in Odyssea de arcu Ulyssis finxit Homerus.

Index Adagiorum