III. 9. Pudor et metus. x

Cum abstinetur a re quapiam, quod ea cum inhonesta factu videatur tum vero minime tuta, locum habebit illud ex Iliados Ο :

Ἴσχε γὰρ αἰδὼς καὶ δέος,

id est

Nam pudor atque metus vetuit.

De conglobata acie dictum, quae non sese diduceret, partim pudor obstabat partim metus. Pudorem autem ingens addere calcar ad fortiter agendum indicat in eodem libro, cum ait :

Αἰδομένων δ᾿ ἀνδρῶν πλέονες σόοι ἠὲ πέφανται,

id est

Plures sunt salvi atque cadunt hi, quis pudor adsit.

Index Adagiorum