III. 8Pro mea virili.xciii
Cum pollicebimur nos operam nostram praestituros pro nostra virili, conveniet illud ex eodem libro Veneris ad Junonem :
[Il., XIV, 196] id estΕἰ δύναμαι τελέσαι γε καὶ εἰ τετελεσμένον ἔσται,
Idem versus habetur Odysseae E [Od., V, 90] et Iliados Σ. [Il., XVIII, 427] Usurpat veluti proverbii vice Plutarchus in libello De dignoscendo adulatore ab amico : Εὖ γὰρ εἴρηται τοῖς πρὸ ἡμῶν, φίλου μὲν ἐκείνην εἶναι τὴν ἐπαγγελίαν· Εἰ δύναμαι τελέσαι γε καὶ εἰ τετελεσμένον ἔσται, κόλακος δὲ ταύτην· Αὔδα ὅ τι φρονέεις. [Adul. Amic., 48 e] Id est Nam recte dictum est illud a majoribus nostris, amicum sic promittere : Si praestare queam et fieri res ipsa potessit, adulatorem vero ad hunc modum : Dicito quicquid habes in pectore.Si praestare queam et fieri res ipsa potessit.